라틴어 문장 검색

Quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 23:4)
In ipso monte non alimentum habet, sed viam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:4)
Illis multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, longa denique opera;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 3:6)
alimenta, quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 6:1)
Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri, ubi in voluptatem esset adducta laceratio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 17:1)
colligebat bonae valitudini contraria esse alimenta varia et nostris aliena corporibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 17:3)
Alimenta tibi leonum et vulturum eripio."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 20:5)
de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:2)
quaerit, quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat ventrem, sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:4)
Atqui frequens hoc adulescentium vitium est, qui vires excolunt, ut in ipso paene balinei limine inter nudos bibant, immo potent et sudorem, quem moverunt potionibus crebris ac ferventibus, subinde destringant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 6:2)
post cenam fere lucubrabat nec patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 17:3)
quidquid umquam inmodesta largitione effudimus, id omne consummatur in alimentum duorum senum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 1:2)
"ipse mihi si egerem, alimenta non daret."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 1:4)
Eo iam perductus erat, ut omnem spem ultimorum alimentorum in ea sola domo poneret in qua habebat et abdicatum et inimicum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 1:5)
ne circa plura instabilis fortunae exempla te mittam, uide quis alimenta rogetur et quis roget.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION