라틴어 문장 검색

Sic ait et Nymphae patris praecepta secutae tecta parant epulis ostroque infecta corusco umida gemmiferis inluxit regia mensis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:130)
haec tamen innumeris per se quaesita tropaeis, non generis dono, non ambitione potitus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:20)
evadere neutri dedecus aut mixtis licuit procumbere telis amissa specie, raptis insignibus ambo in vultus rediere suos manibusque revinctis oblati gladiis summittunt colla paratis et vitam veniamque rogant.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:40)
ut fortes in Marte viros animisque paratos, sic iustos in pace legis longumque tueris electos crebris nec succedentibus urges.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:294)
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)
Oblitae scelerum formidatique furoris Eumenides cratera parant et vina feroci crine bibunt flexisque minis iam lene canentes extendunt socios ad pocula plena cerastas et festas alio succendunt lumine taedas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:190)
sic, qui vecturus longinqua per aequora merces molitur tellure ratem vitamque procellis obiectare parat, fagos metitur et alnos et varium rudibus silvis accommodat usum:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:240)
heu nescis quid fata tibi, quid sidera debent, quid Fortuna parat:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:63)
toto dominabere mundo, si parere velis!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:64)
cuicumque monile contextum gemmis aut praedia culta fuissent, Rufino populandus erat, dominoque parabat exitium fecundus ager;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:82)
cruciatus, vincla, tenebras dilato mucrone parat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:116)
meus ecce paratur ad bellum Stilicho, qui me de more tropaeis ditat et hostiles suspendit in arbore cristas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:179)
quascumque paravit hic Augustus opes et quas post bella recepit, solus habet, possessa semel nec reddere curat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:81)
quodsi dissimulas nostrae succurrere morti nec prohibere paras, Manes et sidera testor:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:88)
iam formidata tyranni tempestas subeunda mihi, qui forte nefandas iam parat insidias, qui nos aut turpibus Hunis aut impacatis famulos praebebit Alanis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:160)

SEARCH

MENU NAVIGATION