라틴어 문장 검색

inde consedit et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 30:1)
primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 373:1)
postremo, ubi promovendo adiunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 505:1)
quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra, ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 506:1)
eam aetatem, id ingenium tutores atque amici ad praecipitandum in omnia vitia acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 47:1)
clamore et audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis vulneribus evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 86:1)
plurimi in fossam praecipitavere, occisique sunt plures in fuga quam in pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 154:1)
itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 209:1)
Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine veri captus cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite in insidias praecipitat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 251:1)
tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 252:2)
nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros partemque urbis, omnia teneri custodes rati alii per murum fugere, alii de muro praecipitarique turba paventium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 362:1)
quibus plurimis in equos virosque passim coniectis permultos volneraverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:1)
ceterum postquam iam ad signa pervenerat Hispanorum, tum undique in eum tragulae coniectae et prope tota in unum acies versa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 73:1)
tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque miles, qui modo adsequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila conicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 222:1)
igitur pilis tantum coniectis, prius paene quam consererent manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 250:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION