라틴어 문장 검색

Non cupiditas nos, non timor pellet, Inagitati terroribus, incorrupti voluptatibus nec mortem horrebimus nec deos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 16:8)
Nam cetera, quae cupiditates nostras inritant, deprimunt quoque animum et labefaciunt et, cum videntur adtollere, inflant ac multa vanitate deludunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 17:3)
Amor enim, ira, cupiditas pericula depoposcerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 20:3)
Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae cupimus fatigatis ac deficientibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:3)
Ferunt tamen omne tormentum gloriae cupiditate nec tantum quia pugnant, ista patiuntur, sed ut pugnent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 16:2)
Cupiditas accipiendorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:4)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
tunc libidinosus ne cubiculum quidem expectat, sed cupiditatibus suis quantum petierunt sine dilatione permittit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:3)
Habet pecuniae cupiditatem, sed modicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 7:1)
Deinde si das aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus pravis, non erunt in nostra potestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:2)
Maior erit timor, si plus, quo exterreatur, aut propius aspexerit, acrior cupiditas, quo illam amplioris rei spes evocaverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:6)
Quid ex his metum demit, cupiditatem eximit, libidinem frenat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 3:4)
Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:3)
Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes vexa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:2)
Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore, quo inperitorum verberant oculos, sed a vetere caeno, ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION