라틴어 문장 검색

Tryphaenam autem prope iam fidelissimi rapuerunt servi, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissimae morti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:8)
Nam turris prope quae quadrata surgit, detritis procul angulis rotatur.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 30:2)
Forte Clazomenae prope Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.12)
Quod prope iam totum mire cum positum foret, Lutum ad faciendos illi defecit pedes.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.4)
Quam devorare patula cum vellet gula, Arripuit illa prope iacentem surculum, Et pertinaci morsu transversum tenens, Avidum sollerti rictum frenavit mora.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Serpens et lacerta: Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse, hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.2)
erat enim prope tota in contentione dicendi, quod me longae desidiae indormientem excitavit, si modo is sum ego qui excitari possim.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 3:2)
Quod velim facias, primum ut perinde nostris rebus ac nos tuis perfruaris, deinde ut mei expergiscantur aliquando, qui me secure ac prope neglegenter exspectant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 3:1)
Equidem prope nemini defui.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:2)
Contigit et avunculus ei P. Acilius gravitate prudentia fide prope singulari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 6:4)
nam descriptiones locorum, quae in hoc libro frequentiores erunt, non historice tantum sed prope poetice prosequi fas est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:3)
"' Quod alioqui perire incipiebat cum perisse Afro videretur, nunc vero prope funditus exstinctum et eversum est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 11:7)
Hinc cryptoporticus prope publici operis extenditur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 16:1)
Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 2:1)
Nam praecipere qualis esse debeat princeps, pulchrum quidem sed onerosum ac prope superbum est;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 3:1)
studiis malo, quae prope exstincta refoventur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION