라틴어 문장 검색

non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria movente bellum Philippus est superatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 245:1)
nam praeterquam quod facilius cum singulis quam si in unum ambo simul contulissent vires, bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 246:1)
Castra tamen ab Romanis impigre permunita retentaque, cum hostes prospera pugna elati nequiquam oppugnassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 444:1)
id quoque inter scriptores ambigitur, utrum in Boios prius an Insubres consul exercitum duxerit adversamque prospera pugna oblitteraverit, an victoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 453:1)
Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit exceptusque a conditoribus Carthaginis, ut ab altera patria, vir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam navigat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 586:1)
hoc armis et virtute reciperetis oportet et nationem rebellantem magis temere quam constanter bellantem iugum quo se exuit accipere rursus cogatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 160:1)
paucorum excursio lacessentium et emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem quin bellandum esset exemerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 445:2)
libertatem ex longo intervallo libertatisque auctores Romanos, quibus causa bellandi cum tyranno ipsi fuissent, cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 481:2)
cum Philippo non ante desitum bellari quam omnibus excederet Graeciae urbibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 483:2)
auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam iniecere patribus ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 701:1)
temptaverat autem Hannibal per Aristonem Tyrium sine litteris Carthaginem missum ad bellandum Poenos concitare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha14)
sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat, tam inimice infesti erant Romanis quam Aetolorum gens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 122:1)
fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum persuasit, ut a Pergamo accerserentur legati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 173:1)
is, tamquam non utrum bellandum esset necne consuleretur, sed ubi et qua ratione bellum gereretur, victoriam se haud dubiam proponere animo adfirmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Graeciae parte sedem bello cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 201:1)
Nabis cum prospera re elatus, tum spem etiam haud dubiam nactus nihil iam a mari periculi fore, et terrestres aditus claudere opportune positis praesidiis voluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 297:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION