라틴어 문장 검색

' sortitus exitum facilem et qualem semper optauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 1:4)
addita monitione ut, de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete quacumque uel noctis hora uteretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 18장 2:2)
transitque ad Antoniam auiam et undeuicensimo aetatis anno accitus Capreas a Tiberio uno atque eodem die togam sumpsit barbamque posuit, sine ullo honore qualis contigerat tirocinio fratrum eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 10장 1:4)
in templo simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque cotidie ueste, quali ipse uteretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 3:2)
arguebat et perperam editos census, quibus postea quacumque de causa quicquam incrementi accessisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 2:1)
nec defuerunt qui coniectarent altero ostento periculum a custodibus domino portendi, altero caedem rursus insignem, qualis eodem die facta quondam fuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 2:4)
qualis est ut cum Palumbum postulantibus daturum se promisit, si captus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 5:2)
sed et haec et cetera totumque adeo ex parte magna principatum non tam suo quam uxorum libertorumque arbitrio administrauit, talis ubique plerumque, qualem esse eum aut expediret illis aut liberet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 5:5)
Nullus posthac adhibitus dilectus aut modus interimendi quoscumque libuisset quacumque de causa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 1:1)
'qualis artifex pereo!'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 1:2)
Inter moras perlatos a cursore Phaonti codicillos praeripuit legitque se hostem a senatu iudicatum et quaeri, ut puniatur more maiorum, interrogauitque quale id genus esset poenae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 2:1)
Magna et assidua monstra iam inde a principio exitum ei, qualis euenit, portenderant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 1:1)
Pronus uero ad cuiuscumque et quacumque de causa necem atque supplicium nobiles uiros, condiscipulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum non ad societatem imperii adlicefactos uario genere fraudis occidit, etiam unum ueneno manu sua porrecto in aquae frigidae potione, quam is adfectus febre poposcerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 1:1)
quare princeps quoque et locum incunabulorum assidue frequentauit, manente uilla qualis fuerat olim, ne quid scilicet oculorum consuetudini deperiret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 1:7)
id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit neque cuiquam facile succurrat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION