라틴어 문장 검색

Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 494:2)
ubi cum divendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 536:1)
regnatum Romae ab condita urbe ad 4 liberatam annos ducentos quadraginta quattuor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 622:2)
super belli Sabini metum id quoque accesserat, quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 189:1)
indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 593:4)
interfecta inde quattuor milia et, exsequendo subtiliter numerum, ducentos ait et triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 60:4)
An iam memoria exisse, cum tribunos militum idcirco potius quam consules creari placuisset, ut et plebeiis pateret summus honos, quattuor et quadraginta annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 389:1)
in quadraginta annos impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 223:1)
quos intra vallum egerat pavor - fuere autem ad triginta milia - omnes caesi, castra direpta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 413:3)
tantumque fugae ac formidinis fuit ut ad quadraginta milia scutorum - nequaquam tot caesis - et signa militaria cum iis quae in castris capta erant ad centum septuaginta ad consulem deferrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 429:1)
hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo unusquisque tres partes habebat - earum unam quamque primam pilum vocabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 107:1)
per obices viarum, alius, per adversa montium, per silvas, qua ferri arma poterunt, eamus, modo ad hostem pervenire liceat, quem per annos iam prope triginta vincimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 30:2)
ipse traiecisset mare cum veteranis Macedonibus, non plus triginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime Thessalorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 278:1)
ad triginta milia caesa aut capta Samnitium proditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 398:2)
traditur inde, dictu mirabile et quod dimovendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 418:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION