라틴어 문장 검색

Ille statim ad regem literas misit, aperte significans quale incendium obortum esset in populo, simulque petens ut rex quid fieri vellet mandaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:7)
Statuta vero quae possessionibus favent temporibus pacis maxime sunt accommodata, ut lites et querelae extinguantur, quae pacis sunt fructus perniciosi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 6:10)
Etenim opinione fere generali virorum maximi circa res bellicas iudicii (etsi pauci quidam aliter senserint, quum revera casuum distinctionem haec quaestio subire possit) robur praecipuum exercitus alicuius in peditatu maxime consistit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:20)
praecipuo vero quod (nostro quidem iudicio) hoc ipsum optimis historiae scriptoribus desit, quod scilicet non satis crebro summarie referant leges maxime memorabiles, quae temporibus de quibus scripserint perlatae sunt, cum sint leges revera acta pacis principalia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:6)
Et quanto factis minus poterat, tanto verbis intemperantior quascunque poterat excogitare contumelias in regem Carolum effudit, aiens eum inter omnes sub sole homines esse maxime perfidum, illumque monstrum quoddam peperisse ex raptu adulterio commistum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 1:4)
Gallia populo maxime abundat, militibus haud item.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:2)
Vidit etiam, experentia edoctus atque exemplo copiarum in Britanniam paulo ante missarum, Gallos non ignorare qualis optima foret belligerandi cum Anglis ratio, nimirum ut praelii aleae rem non committerent, sed eos obsidione oppidorum et castris metandis in locis opportunis et munitis fatigarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:6)
Sub hoc neutralitatis et tractatus praetextu ad Brugas profectus est, a magistratibus Brugarum petens ut in urbem ei pacifice ingredi liceret cum comitatu tali armatorum qualis dignitati suae conveniret, quos eo plures secum adducere par est ob securitatem suam in loco ubi omnia armis strepebant, simul etiam eis intimans se multa habere magni prorsus momenti quae cum illis communicaret in commodum ipsorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:4)
11. Dux Saxoniae, capto Damno, statim ad Henricum regem misit, certiorem eum faciens Slusiae maxime et domino Ravenstono imputari debere quod rebelles Flandriae adhuc arderet, quodque si rex Slusiani ex parte maris obsidere vellet, se certe terra illam obsidere paratum esse, atque hoc modo medullam ipsam belli se extracturos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 11:1)
Tum vero cardinalis retulit res maxime memorabiles quae in victoria potiunda intervenerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:7)
Hoc etiam ad pacem Henrici cum Gallo promovendam eleganter viam stravit, tum quia foederatus tam potens (qualis fuerit Ferdinandus) se subtraxerat, tum quia pacis emptae praeclarum exemplum exhibueret, ita ut rex pacis non futurus esset mercator solus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:20)
2. Ducissa Margareta (quam regis amici Iunonem appellabant, quia talis erat versus eum qualis fuit Iuno versus Aeneam, superos et Acheronta movendo in perniciem eus) loco basis machinarum suarum quas contra regem extruebat perpetuo omnibus viis et modis alebat, confirmabat, et spargebat, famam volitantem nimirum Richardum ducem Eboraci, filium secundogenitum Edwardi Quarti, minime fuisset in turre Londonensi (prout ferebatur) necatum, sed vivum emissum quoniam carnifices illi, qui operam suam praestiterunt ad barbarum illud facinus, postquam primogenitum trucidatum vidissent horrore et misericordia perculsi Richardum istum clam emiserunt sortem suam experturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 2:1)
Convenit etiam inter eos qualis adolescenti ratio reddenda est peregrinationum suarum, miscendo multa vera, et quae alii abunde testari possint, cum falsis ad fidem faciendam, verum cavendo semper ut personae quam iam acturus esset omnia congruerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:19)
Tempus autem apparitionis maxime opportunum fore cum rex bello Gallico implicaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:27)
Ante alios autem omnes ut constantiam Roberti Cliffordi invaderent et subruerent, eumque ad reges partes, si possent, traherent, cum ille vir intima arcanorum adversae partes optime nosset, quique, si eas partes deseruisset, reliquos maxime deterrere et mutuis suspicionibus implere posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION