라틴어 문장 검색

quorum posterius est actio propria caloris et spiritus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:6)
Atque ex copia ista et paucitate materiae notiones illae densi et rari, quae varie et promiscue accipiuntur, proprie abstrahuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:9)
hoc est, plurimas qualitates, in corporum vexationibus tam per ignem quam alios modos, indi ab ipso igne iisque corporibus quae ad separationem adhibentur, quae in composito prius non fuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:12)
Nam fallaciae sensuum ad proprias inquisitiones de sensu et sensibili remittendae sunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:2)
atque idcirco ad eas confugimus cum instantiae propriae haberi non possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:4)
Atque de instantiis istis supplementi, quod diximus informationem ab iis hauriendam esse, quando desint instantiae propriae, loco perfugii;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:1)
nihilominus intelligi volumus, quod illae etiam magni sint usus etiam cum propriae instantiae adsint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:2)
ad roborandam scilicet informationem una cum propriis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:3)
omnia (inquam) simul, uno alterum non impediente, ac si singula haberent vias et meatus suos proprios separatos, neque unum in alterum impingeret aut incurreret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:19)
Verum de his quoque inter Adminicula Inductionis erit proprius dicendi locus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 411:8)
Itaque hunc, quia non intermittit sed caeteris intermittentibus statim occurrit, perpetuum et proprium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:11)
videntur hi motus nec sub congregatione majore nec sub congregatione minore bene collocari, sed esse tanquam congregativa media et imperfecta, ideoque speciem debere constituere propriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 456:8)
Fuga vero ferri ab altero polo magnetis a Gilberto bene notatur non esse fuga propria, sed conformitas, et coitio ad situm magis accommodatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:22)
Nobis autem visum est eum in speciem propriam constituere, propter differentiam insignem quam habet erga priores duos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:3)
Neque iste motus omnino spiritibus proprius est, licet in plerisque corporibus spiritus dominentur ob motum celerem et penetrationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION