라틴어 문장 검색

Quattuor inscripti portabant vile cadaver, Accipit infelix qualia mille rogus;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXV5)
Hanc volo, quae facilis, quae palliolata vagatur, Hanc volo, quae puero iam dedit ante meo, Hanc volo, quam redimit totam denarius alter, Hanc volo, quae pariter sufficit una tribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXII1)
mullus tibi quattuor emptus Librarum cenae pompa caputque fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXI3)
Transierant binae forsan trinaeve Kalendae, Aureolos ultro quattuor ipsa peti=t. Non dedimus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXV7)
Quattuor accessit tricesima messibus aestas, Ut sine me Cereri rustica liba datis, Moenia dum colimus dominae pulcherrima Romae:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIII3)
Ut sodales Paucos, sed veteres et ante brumas Triginta mihi quattuorque visos Ipsa protinus a via salutes Et nostrum admoneas subinde Flavum, Iucundos mihi nec laboriosos Secessus pretio paret salubri, Qui pigrum faciant tuum parentem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIV4)
sed quattuor annis Si possum, peream, te Telesilla semel.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVII2)
Transis hos quoque quattuor?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CVI3)
Et si forte - sed hoc vix est sperare - vacabit, Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga, Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XI5)
Nuper cum Myrino peteretur missio laeso, Subduxit mappas quattuor Hermogenes;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII4)
Triginta mihi quattuorque messes Tecum, si memini, fuere, Iuli.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXIV1)
Libras quattuor aut duas amico Algentemque togam brevemque laenam, Interdum aureolos manu crepantis, Possint ducere qui duas Kalendas, Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas, Non es, crede mihi, bonus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXVI1)
Omnis in hoc gracili Xeniorum turba libello Constabit nummis quattuor empta tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, III1)
Quattuor est nimium?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, III2)
et est poeticum principium professivum 'arma virumque cano', invocativum 'Musa mihi causas memora', narrativum 'urbs antiqua fuit'. et professivum quattuor modis sumpsit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 111)

SEARCH

MENU NAVIGATION