라틴어 문장 검색

Sit placidus licet et lambat digitosque manusque, Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira, Ursus erit:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV8)
Attice, facundae renovas qui nomina gentis Nec sinis ingentem conticuisse domum, Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae, Te secreta quies, te sophos omnis amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII1)
Inde sopor nobis et placet alta quies.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLII3)
Quid facit infelix et fugitiva quies?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIV3)
Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem, Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIX1)
Placidi numquid te pigra Bootae Plaustra vehunt, lento quod nimis axe venis?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXI5)
Offensus variae tumidis terroribus aulae Privatos gaudet nunc habitare lares, Utque fuit quondam placidi conviva Molorchi, Sic voluit docti Vindicis esse deus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIII7)
Excipe sollicitos placide, mea dona, libellos;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVIII2)
In Tartesiacis domus est notissima terris, Qua dives placidum Corduba Baetin amat, Vellera nativo pallent ubi flava metallo Et linit Hesperium brattea viva pecus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI1)
Marcus Palladiae non infitianda Tolosae Gloria, quem genuit Pacis alumna Quies.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIX2)
Iam numerat placido felix Antonius aevo Quindecies actas Primus Olympiadas Praeteritosque dies et tutos respicit annos Nec metuit Lethes iam propioris aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIII1)
Nec languet aequor, viva sed quies ponti Pictam phaselon adiuvante fert aura, Sicut puellae non amantis aestatem Mota salubre purpura venit frigus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX5)
o soles, o tunicata quies!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI4)
Anxuris aequorei placidos, Frontine, recessus Et propius Baias litoreamque domum, Et quod inhumanae cancro fervente cicadae Non novere nemus, flumineosque lacus Dum colui, doctas tecum celebrare vacabat Pieridas:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVIII1)
Excipitis placida reducem si mente, venimus;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIII5)

SEARCH

MENU NAVIGATION