라틴어 문장 검색

Nihil est, inquit, praestantius Deo, ab eo igitur mundum regi necesse est. Nulli igitur naturae obediens aut subjectus est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:4)
Anima quippe ab animando dicta est, nec aliud proprie animari dicitur nisi id in quo tota vis vegetationis ita consummatur, ut nil corpori illi vegetato adhaerere extrinsecus necesse sit ad vegetationem quam habet in ipso conservandam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:11)
Cum itaque mundus, juxta philosophos, universa concludat, ut nil extra ipsum divinitus disponendum relinquatur, recte anima mundi sicut et anima hominis dicta est, cum universa vis animae in eo consummetur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:12)
Hoc quippe loquendi genus philosophis quoque sicut et prophetis familiarissimum est, ut videlicet ad arcana philosophiae cum veniunt, nil vulgaribus verbis efferant, sed comparationibus similitudinum lectorem magis alliciunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:2)
Caeterum autem cum ad summum Deum et principem omnium, qui apud Graecos toú ajgatoún, qui et protopavnton nuncupatur, tractatus se audet attollere, vel ad mentem, quam Graeci noun (gr.) appellant, originales rerum species, quae ideae dictae sunt, continentem, ex summo natam et perfectam Deo, cum de his, inquam, loquuntur summo Deo et mente, nil fabulosum penitus attingunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:4)
Quia summus Deus et nata ex eo mens, sicut ultra animum, ita sunt supra naturam, quo nil fas est fabulosum pervenire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:10)
fontem sapientiae purissimum ipsam noun (gr.) appellat, hoc est sapientiam Patris, quam nihil quantumcunque sit obscurum latere potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:58)
Nihil, inquit, incorporeum et invisibile in natura credendum est nisi Deum solum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:7)
) Divinae quippe bonitatis gratia sic omnia replet, ut nihil penitus ab operationis suae administratione vacet, quae sicut solem visibus nostris oriri facit seu occidere, sic et caetera quaeque disponit optime.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:6)
In omnibus Spiritus sanctus, quia nil absque eo est. Tale quid de creaturis et de Deo etiam Zeno cum Stoicis suspicatur, quem sequitur Virgilius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:23)
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:4)
Quisquis itaque hoc fundamentum labefactare poterit, nihil fructuosum nobis de his quae superaedificanda sunt relinquit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:2)
Nihil quippe in eo nostro opere laederentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:19)
Si enim peccare non possemus, nihil non peccando promereremur, et ei qui liberum non habet arbitrium, nullum ex his quae coactus agit debetur praemium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:18)
quando nil quaerimus, nisi patere quod clausum est?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION