라틴어 문장 검색

Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo, aut ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 76:3)
a cibo abstinendum, neque assumendum quidquam praeter aquam calidam est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 3:3)
Neque quidquam dandum, a quo humor evocari possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 5:5)
ne aridum quidem quidquam satis utile est, nisi admodum paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 24:15)
maxime, si circa articulos majores id evenit, cubantemque aegrum fluens alvus exhaurit, neque per alimenta quidquam corpori accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 6:5)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est, adverse scalpello subsecare, magna cum moderatione, ut neque ex oculo, neque ex palpebra quidquam abscindatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 15:5)
Ergo neque ex imis auribus, neque ex medio naso imisve narium partibus, neque ex angulis labrorum quidquam attrahere tentabimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 4:1)
Neque quidquam commodius est, quam vulsella prehendere, sub eaque, quod volumus, excidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 9:7)
Nam neque ad generationem quidquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 4:2)
Neque quidquam novi curatio vulneris ejus requirit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIV De rainice inguinis. 1:4)
Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur, nec febricula sequitur, nec quidquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 2:5)
adeone retusi quisquam cordis erit, dubitet qui partibus illis adfore fatalem castrati consulis annum?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:32)
non alius lanam purgatis sordibus aeque praebuerit calathis, similis nec pinguia quisquam vellera per tenues ferri producere rimas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:224)
non quisquam fruitur veris odoribus Hyblaeos latebris nec spoliat favos, si fronti caveat, si timeat rubos;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:4)
si quisquam vultu praesentia damnet liberiusve gemat, dapibus crudelis in ipsis emicat ad nutum stricto mucrone minister.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:112)

SEARCH

MENU NAVIGATION