라틴어 문장 검색

Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cognoscique posset, quid in prouincia quaque gereretur, iuuenes primo modicis interuallis per militaris uias, dehinc uehicula disposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 49장 3:1)
quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 1:3)
Quo natus est die, cum de Catilinae coniuratione ageretur in curia et Octauius ob uxoris puerperium serius affuisset, nota ac uulgata res est P. Nigidium comperta morae causa, ut horam quoque partus acceperit, affirmasse dominum terrarum orbi natum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 5:1)
inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo[d] significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 2:3)
et quae nouo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 3:2)
cum quo breui reconciliata inter omnis pace Romam redit uxoremque Liuiam Drusillam et tunc grauidam et ante iam apud se filium enixam petenti Augusto concessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 4장 3:2)
' quo et ipso aucta suspicio est opinantium successorem ascitum eum necessitate magis quam iudicio, quando ita praefari non abstinuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:5)
intercessit et quo minus in acta sua iuraretur, et ne mensis September Tiberius, October Liuius uocarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:1)
' et quo primum die post excessum Augusti curiam intrauit, quasi pietati simul ac religioni satis facturus Minonis exemplo ture quidem ac uino uerum sine tibicine supplicauit, ut ille olim in morte filii.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 70장 3:4)
hic omnibus insidiis temptatus elicientium cogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu ac si nihil cuiquam accidisset, quae uero ipse pateretur incredibili dissimulatione transmittens tantique in auum et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum nec seruum meliorem ullum nec deteriorem dominum fuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 10장 2:1)
quam quo magis confirmaret, amissa Iunia ex partu Enniam Naeuiam, Macronis uxorem, qui tum praetorianis cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus imperio fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 2:1)
fratrem Tiberium inopinantem repente immisso tribuno militum interemit Silanum item socerum ad necem secandasque nouacula fauces compulit, causatus in utroque, quod hic ingressum se turbatius mare non esset secutus ac spe occupandi urbem, si quid sibi per tempestates accideret, remansisset, ille antidotum obol[e]uisset, quasi ad praecauenda uenena sua sumptum, cum et Silanus inpatientiam nauseae uitasset et molestiam nauigandi, et Tiberius propter assiduam et ingrauescentem tussim medicamento usus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 3:1)
quo facilius eas in causa Aemili Lepidi condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus se conscias ei nec solum chirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauit, sed et tres gladios in necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 3:2)
canendi ac saltandi uoluptate ita efferebatur, ut ne publicis quidem spectaculis temperaret quo minus et tragoedo pronuntianti concineret et gestum histrionis quasi laudans uel corrigens palam effingeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 1:3)
nam auunculus maior Augustus quid de eo in utramque partem opinatus sit, quo certius cognoscatur, capita ex ipsius epistulis posui.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION