라틴어 문장 검색

haud procul aberat cum velata infulis ramisque oleae Carthaginiensium occurrit navis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 482:1)
Thracas quoque rumpiae, ingentis et ipsae longitudinis, inter obiectos undique ramos impediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 449:1)
nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant, qua evulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 47:1)
Romanus leves et bifurcos plerosque et trium aut cum plurimum quattuor ramorum vallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat plures simul apte miles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 49:1)
et ita densos offigunt implicantque ramos ut neque quis cuiusque palmae stipes neque quae cuiusque stipitis palma sit, pervideri possit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 50:1)
pervenere deinde in tam opacum iter ut prae densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum vix posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 258:3)
sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 227:1)
secundum talem orationem universi rursus prociderunt supplices ramosque oleae iactantes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 288:1)
ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium, ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem, nec dependes nec propendes - quin malus nequamque sis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 260)
interea quodam in loco ab tempestatibus et ventis densae crebritatibus arbores agitatae et inter se terentes ramos ignem excitaverunt, et eius flamma vehementi perterriti, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장2)
tum insuper alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes et ita parietes arboribus statuentes ad perpendiculum imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, quae relinquuntur propter crassitudinem materiae, schidiis et luto obstruunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장13)
quae vero est superior, vehementia caloris eductis in aera per nodos ramis, praecisa alte circiter pedes XX et perdolata propter nodationis duritiem dicitur esse fusterna.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장22)
erat autem ante eius castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus transversis uti pyra inter se composita alte, uti possent de summo sudibus et lapidibus accedentes repellere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장55)
In araeostylis autem nec lapideis nec marmoreis epistyliis uti datur, sed inponendae de materia trabes perpetuae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장11)
trabes enim supra columnas et parastaticas et antas ponuntur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION