라틴어 문장 검색

itaque et Romanis crevit animus nuntio celeri per ordines misso, destitutum ab equite hostem esse, quem maxime timuerant, et territi hostes, praeterquam quod maxima parte virium suarum non iuvabantur, timore etiam incusso, ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 611:2)
secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 59:2)
sed celeriter cognitam fraudem oppressamque magna caede hostium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 86:1)
his raptim actis, memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 353:3)
dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum qua cuique proximum est in terram evadere properant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 635:1)
par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 8:1)
castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 190:5)
inde ad naves raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam adventare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 444:2)
raptimque cum equitatu profectus, iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros gravesque praeda, ut qui nihil tale metuerent, adortus Romanos compulit ad naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 468:1)
hae litterae consules raptim confecto dilectu maturius quam constituerant exire in provincias coegerunt ea mente ut uterque hostem in sua provincia contineret neque coniungi aut conferre in unum vires pateretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 580:1)
ceterum Hasdrubali et sua et aliorum spe omnia celeriora atque expeditiora fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 583:1)
non ipse se solum ea oppugnatione inpediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam moventem ex hibernis continuerat, quippe reputantem non solum quam lenta urbium oppugnatio esset, sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia victor regressus temptasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 590:1)
Itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias agit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 619:2)
ea celerrima via mortis in tantae molis belua inventa erat, ubi regendi spem vicissent, primusque id Hasdrubal instituerat, dux cum saepe alias memorabilis, tum illa praecipue pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 718:1)
Philippus maerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION