라틴어 문장 검색

L. Cincius Alimentus, qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moveret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 388:1)
et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novare cupiebant, permixtis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 348:1)
confusaque haec omnis Hippocraten atque Epicyden creant praetores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 419:3)
neque ibi error est quod tanti ducis tantique exercitus vestigia intra tam brevis aevi memoriam potuerint confundi - isse enim ea constat - ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 152:1)
et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 198:1)
et clamor inter caedem et volnera sublatus an ex trepidatione nocturna esset confusis sensum veri adimebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 64:1)
et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res sineret fidei suae temere obstrictae consuleret - promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum - ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 194:2)
itaque qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis, qua quisque poterat, sequentes hostem et signa et ordines confuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 462:1)
nunc in corpus unum confusi omnes Hispanis prius, postremo et Graecis in civitatem Romanam adscitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 115:2)
has velut parentis voces cum audirent, manare omnibus gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent dicentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 567:1)
haec procella equestris primo confudit et turbavit deinde dissipavit aciem Gallorum, non tamen ut terga darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 48:1)
fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum persuasit, ut a Pergamo accerserentur legati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 173:1)
colligit et ipse animum confusum tantae cogitatione rei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 426:2)
dein, cum praegravaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 317:2)
vultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura, nullos esse fetiales?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 581:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION