라틴어 문장 검색

Eaque, quae legatus iste Gallicus apud Americanos fecerit, a Gallicae reipublicae moderatoribus improbata sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.18)
Postridie, circiter horam undecimam, ante meridiem, Craik, medicus insignis, et Washingtonii familiaris, ad Montem Vernonium, ducis inclyti sedem, adventavit, summoque in vitae periculo Washingtonium esse recte judicans, duos alios medicos arcessendos curavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.7)
at civium libertatem, legibus parendo, optime servari incolumem posse, recte arbitrabatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.141)
Temporibus difficillimis, famam bene partam periculo objectabat, officioque recte integreque fungi, quam famae inepte servire, malebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.147)
Quam recte de eo judicia fecerit Congressus, belli eventus plenissime demonstravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.21)
Sese, enim, hominem esse recte judicans, nil, quod ad infortunia et mala humana spectaret, a se alienum esse arbitrabatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.131)
consuetudo, itaque, servos habendi et tenendi, quae rebus, fere, in omnibus, domina et magistra recte nuncupatur, cum Washingtonio facit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.189)
Attamen, qui linguas eas recte doceant, fere ubique jam desunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.22)
'Rex eris' aiunt,'si recte facies':
(호라티우스의 첫번째 편지, 0134)
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum estnenia, quae regnum recte facientibus offert,et maribus Curiis et decantata Camillis?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0136)
Isne tibi melius suadet, qui 'rem facias, rem, si possis, recte, si non, quocumque modo rem,'ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,an qui Fortunae te responsare subperbaeliberum et erectum praesens hortatur et aptat?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0137)
Viuendi qui recte prorogat horam,rusticus expectat dum defluat amnis;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0223)
Vis recte uiuere (quis non?):
(호라티우스의 첫번째 편지, 0616)
Atqui,si me uiuere uis sanum recteque ualentem,quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,Maecenas, ueniam, dum ficus prima calorque dissignatorem decorat lictoribus atris,dum pueris omnis pater et matercula pallet.
(호라티우스의 첫번째 편지, 072)
Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantemuiuere nec recte nec suauiter, haud quia grandocontunderit uitis oleamque momorderit aestus, nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,sed quia mente minus ualidus quam corpore totonil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,fidis offendar medicis, irascar amicis,cur me funesto properent arcere ueterno, quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam.
(호라티우스의 첫번째 편지, 082)

SEARCH

MENU NAVIGATION