라틴어 문장 검색

ego autem sicut in causis agendis efficere aliquid et eniti fortasse possum, ita recitatione tragoediarum et ingredi famam auspicatus sum, cum quidem in Neronem inprobam et studiorum quoque sacra profanantem Vatinii potentiam fregi, hodie si quid in nobis notitiae ac nominis est, magis arbitror carminum quam orationum gloria partum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 11장 2:1)
delectasset enim te et Apri nostri accuratissimus sermo, cum Maternum ut omne ingenium ac studium suum ad causas agendas converteret exhortatus est, et Materni pro carminibus suis laeta, utque poetas defendi decebat, audentior et poetarum quam oratorum similior oratio.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 2:2)
vidit namque, ut paulo ante dicebam, cum condicione temporum et diversitate aurium formam quoque ac speciem orationis esse mutandam.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 2:1)
facile perferebat prior ille populus, ut imperitus et rudis, impeditissimarum orationum spatia, atque id ipsum laudabat, si dicendo quis diem eximeret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 2:2)
quod si quis odoratus philosophiam videretur et ex ea locum aliquem orationi suae insereret, in caelum laudibus ferebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 3:2)
vulgus quoque adsistentium et adfluens et vagus auditor adsuevit iam exigere laetitiam et pulchritudinem orationis;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 3:1)
neque ideo minus efficaces sunt orationes nostrae, quia ad auris iudicantium cum voluptate perveniunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 6:2)
at hercule in omnium studiosorum manibus versantur accusationes quae in Vatinium inscribuntur, ac praecipue secunda ex his oratio;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 2:3)
ex Caelianis orationibus nempe eae placent, sive universae sive partes earum, in quibus nitorem et altitudinem horum temporum adgnoscimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 3:2)
nam in orationibus minorem esse fama sua etiam admiratores eius fatentur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 5:2)
Pacuvium certe et Accium non solum tragoediis sed etiam orationibus suis expressit;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 7:2)
oratio autem, sicut corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent venae nec ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit et decor commendat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 8:2)
nam priores eius orationes non carent vitiis antiquitatis:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 3:1)
Nolo inridere "rotam Fortunae" et "ius verrinum" et illud tertio quoque sensu in omnibus orationibus pro sententia positum "esse videatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 1:1)
adeo melius est orationem vel hirta toga induere quam fucatis et meretriciis vestibus insignire.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION