라틴어 문장 검색

deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장14)
Ut his autem in ipso morbi fervore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et vini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장32)
Quod si iam consuetudo eius facta est, potest quidem aliquis esse securior iis temporibus, quibus dolor se remisit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장8)
Ubi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi vitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo vel liquido cerato cyprino articuli perfricentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장33)
Quinem confert aliquid et aetas et corpus et vitae propositum et anni tempus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장40)
Ubi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut sublividus aut subalbidus est, matura suppuratio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장205)
in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장437)
qui cum magnam partem ad vitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장3)
Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe vana sint, potest dubitari, secunda valetudo medicinae an corporis an . . . beneficio contigerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM4)
Per quae cum caro producatur, plus tamen (ut alias [V.26.34C] quoque dixi) victus ratio eo confert;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장14)
deinde invicem modo remittere, modo adtrahere, ut sic et initium eius et finis anguli reperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장40)
quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum convertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장103)
Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui verticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장269)
Umorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum levior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장48)
Nam neque ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION