라틴어 문장 검색

Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장2)
Qui postquam in aedis irrupere, diuersi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pauidus et ignarus loci perfugerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장7)
Dein repente signo dato hostis invadit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장4)
Igitur pro metu repente gaudium mutatur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장11)
exercitum plerumque in isdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et auiis itineribus ignoratus Romanos palantis repente aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장16)
Interim Iugurtha ex occulto repente nostros invadit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장2)
Eos, uti quaeque Iugurthae res erant, laetos modo, modo pauidos animaduerteres;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장6)
Ita illis studio suorum asstrictis repente magna vi murum aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장9)
Equites peditesque repente signo dato alii uulgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장3)
Sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장8)
Deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장9)
Sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum iis uelocissimos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장8)
Interim omnibus, Romanis hostibusque, proelio intentis, magna utrimque vi pro gloria atque imperio his illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장11)
Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere neque arma capere neque omnino facere aut prouidere quicquam poterant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장3)
Illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur, deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique pauidi sine decore ad Sullam profugiunt, quem consul in expeditionem proficiscens pro praetore reliquerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION