라틴어 문장 검색

ita diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque equitum turmis, ad hoc velitibus, citato gradu in hostem ducebant, sequentibus in obliquum allis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 217:1)
et fugientem navem videres vertice retro intortam victoribus inlatam, et sequentem, si in contrarium tractum incidisset maris, fugientis modo sese avertentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 455:2)
in ipsa pugna haec, cum infesto rostro peteret hostium navem, obliqua ipsa ictum alterius rostri accipiebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 456:1)
quod relicum peditum erat obliquo constituerunt colle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 488:3)
fide data acceptaque profectus retro Tarraconem est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 523:2)
postero die cum classis inde retro ad Oceanum, unde venerat, fugisset, ad octingenti homines caesi inter murum litusque et ad duo milia armorum inventa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 537:1)
igitur Mauris inde, sicut convenerat, retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet convenerat, ratus agendo ac moliendo vires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 413:1)
ala equitum dispersa lato campo, quibusdam, ut occurrerent, per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 443:2)
amnis ingens fugientes accepit - neque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equos - raptique gurgite in obliquum praelati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 444:1)
quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi videres vincula quibus aliis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 126:1)
In quos cum pila confertos coniecissent, nullo ferme frustra emisso, omnes retro in aciem suorum averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 250:1)
percunctatusque satin per commodum omnia explorassent, datis qui prosequerentur, retro ad Hannibalem dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 373:1)
nec ultra progressi - iam enim et graves praeda naves habebant - retro unde venerant Sciathum et ab Sciatho Euboeam repetunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 524:2)
dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato visu consedit, non diutius certamine abstinuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 71:2)
una, quae pari Marte concurrerat, postquam captam alteram navem vidit, priusquam ab tribus simul circumveniretur, retro ad classem refugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 497:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION