라틴어 문장 검색

At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum victor recepit, quo ex portu classis Octavi ad dimicandum processerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:1)
Caesar incredibili eius vel temeritate vel fiducia commotus neque opinans imparatusque oppressus eodem tempore milites ab opere revocat, arma capere iubet, legiones opponit aciemque instruit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 75:1)
Hos certo signo revocare constituit, cum omnes milites naves conscendissent, atque eis expedito loco actuaria navigia relinquit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:6)
Qui erant in muro custodiae causa collocati, eo signo, quod convenerat, revocantur notisque itineribus ad naves decurrunt.
(카이사르, 내란기, 1권 28:5)
Hac nostris erat receptus, quod eo incitati studio inconsultius processerant;
(카이사르, 내란기, 1권 45:7)
Ita commeatus et qui frumenti causa processerant tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit.
(카이사르, 내란기, 1권 54:7)
Sic omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras naves procedunt, quibus praeerat D.
(카이사르, 내란기, 1권 56:6)
Media circiter nocte eis, qui aquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis fit ab his certior Caesar duces adversariorum silentio copias castris educere.
(카이사르, 내란기, 1권 66:1)
Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem vulgo procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat.
(카이사르, 내란기, 1권 74:1)
Tali dum pugnatur modo, lente atque paulatim proceditur, crebroque, ut sint auxilio suis, subsistunt;
(카이사르, 내란기, 1권 80:1)
hora x subsequi pabulatores equitesque revocari iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 80:6)
Sed quantum opere processerant et castra protulerant, tanto aberant ab aqua longius, et praesenti malo aliis malis remedia dabantur.
(카이사르, 내란기, 1권 81:5)
tertio die magna iam pars operis Caesaris processerat.
(카이사르, 내란기, 1권 82:2)
Caesar ab opere legiones revocat, equitatum omnem convenire iubet, aciem instruit;
(카이사르, 내란기, 1권 82:4)
Caesar, etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION