라틴어 문장 검색

Elei tamen post fugatum ex Graecia Antiochum legatis Achaeorum lenius responderant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 357:1)
tum Quinctius ecquid vides te devicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere, cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes sed tot iam gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolopiam, sibi adiunxisse, et victoriae tuae praemium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere ?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 392:3)
ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 399:2)
bellum quod cum Antiocho rege in Graecia gestum est a M'. Acilio consule hunc finem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 409:1)
postquam confessionem victis satis expresserunt, Rhodii et Eumenes domos dimissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 508:2)
Acilius Glabrio consul Antiochum ad Thermopylas Philippo rege adiuvante victum Graecia expulit idemque Aetolos subegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVI Periocha1)
et legati eorum institerunt, quia brevem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 2:2)
ambo Graeciam cupiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 8:1)
cum res aut nova aut vetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Graeciam decrevissent, se ei legatum iturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 10:1)
ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam decreverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 11:3)
consuli deinde, cui Graecia provincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M'. Acilio - duae autem legiones erant - accepturus esset, in supplementum addita peditum civium Romanorum tria milia, equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 14:1)
legati ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes, quod M'. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset, venerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 34:1)
succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 82:1)
Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio verno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta navibus miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 93:1)
Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis navibus, quibus ut essent praesidio veniebant, obviae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum averterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 127:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION