라틴어 문장 검색

At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장31)
Quod ubi incidit iamque ipsa vetustate res matura est, ab his iisdem auxilium petendum est id est balineo et vino.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장134)
Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in veteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, videlicet hic quoque ut alibi, cum secunda vana fuerunt, contrariis adiuvantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장135)
Commune vero auxilium adversus omnes aurium casus iamque usu conprobatum Asclepiades conposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장71)
eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polyidi sphragis ex dulci vino liquata, quae conpositio priore libro (V.20, 2) continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장76)
Quod si paulo tardius subvenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 1장2)
Ergo sive id incidit sive iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias (V.28.11B, C) scripsi, vel avertenda concurrens eo materia vel digerenda vel ad maturitatem perducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장17)
Hactenus propria utrique testiculo velamenta et auxilia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장12)
Femina brevius urinae iter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhibet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장11)
30 Ani quoque vitia, ubi medicamentis non vincuntur, manus auxilium desiderant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장1)
deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장74)
Haec nusquam quidem non est, siquidem etiam inperitissimae gentes herbas aliaque promta in auxilium uulnerum morborumque nouerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 1:2)
quos tamen Homerus non in pestilentia neque in uariis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed uulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 3:2)
Eodem uero auctore disci potest morbos tum ad iram deorum inmortalium relatos esse, et ab isdem opem posci solitam uerique simile est inter * nulla auxilia aduersae ualetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia neque luxuria uitiarant;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 4:2)
Quod auxilium medicus opportune prouidit non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat aut fluebat, sed ex ea causa, quae ante praecesserat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION