라틴어 문장 검색

itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, quantum adhuc profecerant, puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 273:1)
Suspiciendi tamen sunt et ritu deorum colendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 9:2)
Exercebat enim opere se terramque, ut mos fuit priscis, ipse subigebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 5:2)
Nam, ut aiunt, qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lavabantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 12:5)
Hunc inponere dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua orientis occidentisque terminis finiat deorumque ritu cuncta possideat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 32:1)
Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 34:1)
Transierunt deinde Ligures in eam, transierunt et Hispani, quod ex similitudine ritus apparet;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 44:1)
Deinde omnes istae feritate liberae gentes leonum luporumque ritu ut servire non possunt, ita nec imperare;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 83:1)
inter ipsa altaria et sollemnes sacrificantium ritus, dum optatur vita, mortem condiscite.
(세네카, De Providentia, book 1 73:2)
Nihil ergo magis praestandum est, quam ne pecorum ritu sequamur antecedentium gregem, pergentes non quo eundum est, sed quo itur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 4:1)
Hoc Euryti fatetur eversi domus pecorumque ritu virginum oppressi greges:
(세네카, Hercules Furens 7:11)
iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque sensere quercus horridam ferro manum nullique priscum profuit luco decus;
(세네카, Hercules Oetaeus 24:18)
nos liquit animus, ipse quae ritus senis artesque norat stupuit, intrepidus parens audaxque damno convocat Ditis feri exangue vulgus, ilico ut nebulae leves volitant et auras libero caelo trahunt.
(세네카, 오이디푸스 7:38)
iactare tacitis conscias sacris faces, nec adire castis precibus aut ritu pio adiudicatae praesidem terrae deam:
(세네카, 파이드라 2:11)
Resistet ille seque mulcendum dabit castosque ritus Venere non casta exuet?
(세네카, 파이드라 3:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION