라틴어 문장 검색

"vincimur, heu, segnes nec nostra potentia perfert vim solitam, languet violentia saeva nocendi, suevcrat invictis quae viribus omnia ubique rumpere corda hominum;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1139)
illa reluctanti genibusque et calcibus instans perfodit et costas atque ilia rumpit anhela, mox spolia exstincto de corpore diripit;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1165)
numquam tanta fuit species nec par decus ulli militiae, cum dispositis bifida agmina longe duceret ordinibus peditum psallente caterva, ast alia de parte equitum resonantibus hymnis, non aliter cecinit respectans victor hiantem Istrahel rabiem ponti post terga minacis, cum iam progrediens calcaret litora sicco ulteriora pede, stridensque per extima calcis mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo, ac refluente sinu iam redderet unda natatum piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1182)
sed sicam sub veste tegit, te, maxima virtus, te solam tanto e numero, Concordia, tristi fraude petens, sed non vitalia rumpere sacri corporis est licitum, summo tenus extima tactu laesa cutis tenuem signavit sanguine rivum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1191)
discissum foedis animalibus omne cadaver dividitur, ruptis Heresis perit horrida membris.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1207)
vovisse hunc dicam, si salvus domum Redisset unquam, ut me ambulando rumperet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 443)
Vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus, composito rumpit vocem, et me destinat arae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:15)
eripui, fateor, leto me, et vincula rupi, limosoque lacu per noctem obscurus in ulva delitui, dum vela darent, si forte dedissent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:19)
adversi rupto ceu quondam turbine venti confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:7)
rumpunt aditus, primosque trucidant immissi Danai, et late loca milite complent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:16)
Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis exiit, oppositasque evicit gurgite moles, fertur in arva furens cumulo, camposque per omnis cum stabulis armenta trahit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:17)
Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae, et terram tabo maculant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:4)
Una in praecelsa consedit rupe Celaeno, infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:28)
Fama est Enceladi semustum fulmine corpus urgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam impositam ruptis flammam exspirare caminis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:5)
Sed fugite, O miseri, fugite, atque ab litore funem rumpite.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION