라틴어 문장 검색

Mordeat ista tuas aliquando cura medullas, Daque locum nostris materiamque dolis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1927)
et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 950)
proximus Anchises, cum quo commune parentis non dedignata est nomen habere Venus, hinc satus Aeneas, pietas spectata, per ignes sacra patremque humeris, altera sacra, tulit, venimus ad felix aliquando nomen Iuli, unde domus Teucros Iulia tangit avos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권35)
Si nemo est omnesque dei non posse fatentur, ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, orbatura patres aliquando fulmina ponat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 31:5)
211. Attamen haec educatio, quae vocatur ad creandam “civitatem oecologicam”, aliquando continetur notitiis referendis, nequit autem mores explicare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:1)
sed tamen et Patris est specimen quod cernere fas sit, humanis aliquando oculis concurrere promptum, quod quamvis hebes intuitus speculamine glauco umentique acie potuit nebulosus adire, quisque hominum vidisse Deum memoratur, ab ipso infusum vidit Gnatum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 38)
si absis uspiam, Aut ubi si cesses, evenire ea satius est Quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat Irata quam illa quae parentes propitii.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 14)
Pudore et liberalitate liberos Retinere satius esse credo quam metu.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 129)
Ut sit satius perdere Quam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 267)
Ah, Quanto satius est te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas, Quam id loqui quo magis libido frustra incendatur tua.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 121)
Mori me satius est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 78)
et tibi perdere Talentum hoc pacto satius est quam illo minam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 1100)
At heus tu, facitodum eadem haec memineris, Si quid huius simile forte aliquando evenerit, Ut sunt humana, tuus ut faciat filius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 297)
Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 229)
Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum, Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 492)

SEARCH

MENU NAVIGATION