라틴어 문장 검색

nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum, facti crimen habet.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII82)
cum scelus admittunt, superest constantia;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII94)
Inde fere scelerum causae, nec plura venena miscuit aut ferro grassatur saepius ullum humanae mentis vitium quam saeva cupido inmodici census, nam dives qui fieri vult, et cito vult fieri;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV60)
"peregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV67)
"nullus enim magni sceleris labor."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV78)
Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco gesta super calidae referemus moenia Copti, nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV12)
nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas, nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV13)
nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an prima voluptatem gula senserit;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV34)
nec poenam sceleri invenies nec digna parabis supplicia his populis, in quorum mente pares sunt et similes ira atque fames, mollissima corda humano generi dare se natura fatetur, quae lacrimas dedit;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV49)
tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli consensu magno efficiunt curabilis ut sit vindicta et gravior quam iniuria, dignum erit ergo declamatoris mulino corde Vagelli, cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra ut veniat?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI6)
Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 52:1)
Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 7:2)
Hi regnante Teutana muliere populationibus non contenti licentiae scelus addiderunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ILLYRICUM 2:1)
postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra ius victoriae in templa et aras et sepulcra ipsa saeviret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 4:2)
sed hoc quoque ruptis equorum cingulis uxores ademere, summo scelere per amorem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION