라틴어 문장 검색

" Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 66:2)
Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 102:2)
Quaedam interpretatio eo perducit, ut videantur iniuriae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 67:6)
Ille tamen contentus fuit a conviciatore suo secedere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 147:5)
Omnes sensus perducendi sunt ad firmitatem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 207:1)
Licet nihil aliud, quod sit salutare, temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:2)
Quid, quod secedere ad optimos viros et aliquod exemplum eligere, ad quod vitam derigamus, licet ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:4)
deinde sena per diem, sena per noctem signa perducens nullam non partem sui explicuit, ut per haec, quae optulerat oculis eius, cupiditatem faceret etiam ceterorum.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:4)
huic cohaereant mundo, an longe ab hoc secesserint et hic vacuo volutentur ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 30:4)
Quis negat illam debere profectus suos in opere temptare, nec tantum quid faciendum sit cogitare, sed etiam aliquando manum exercere et ea, quae meditata sunt, ad verum perducere ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 36:1)
Quo animo ad otium sapiens secedit ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 37:1)
Nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit;
(세네카, De Providentia, book 1 51:2)
Eo iam perductus erat, ut omnem spem ultimorum alimentorum in ea sola domo poneret, in qua habebat abdicatum et inimicum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.13)
Quosdam disertissimos agnoui uiros non respondentes famae suae cum declamarent, in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant desertos ab ingenio suo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 1:1)
Athenas perduxit, deinde torsit;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION