라틴어 문장 검색

tamquam non principalitas sit censenda beneficii, quod a me peccatore digressis sanctae communionis portio patet, testis horum est Vindicius noster, qui segnius domum pro munificentiae vestrae fasce remeavit, quoquo loco est, constanter affirmans, cum sitis opinione magni, gradu maximi, non tamen esse vos amplius dignitate quam dignatione laudandos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 1:2)
et ita quipiam, in ministrando segnes in obloquendo celeres, in tractatibus otiosi in seditionibus occupati, in caritate infirmi in factione robusti, in aemulationum conservatione stabiles in sententiarum assertione nutantes, nituntur regere ecclesiam, quos iam regi necesse erit 1 per senectam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 12:3)
tu vero inter haec macte, qui praefecturae titulis ampliatus, licet hactenus e prosapia inlustri computarere, peculiariter nihilo segnius elaborasti, ut a te gloriosius posteri tui numerarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 3:1)
Sic segnes heroes eunt campumque patentem, qui medius portus celsamque interiacet urbem, alterno sermone terunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:15)
"multum steriles damnatus in annos invisusque deis, si quem haec nova gloria segnem praeterit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:56)
"Scis ut, mater," ait " nulla mihi dextera segnis militia;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam32)
quam segnis votis Aurora mariti!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam96)
tamen, quod non mors lenta iacentis exedit puerile decus, manesque subivit integer et nullo temeratus corpora damno, qualis erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus68)
usque adeone parum lentas transire paludes stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri21)
Talia dicentem genitor dulcedine laeta audit et immites lente descendit ad umbras verbaque dilectae fert narraturus Etruscae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum78)
hic segnis populi vias gravatus et campos iter omne detinentes longos eximit ambitus novoque iniectu solidat graves harenas gaudens Euboicae domum Sibyllae Ganranosque sinus et aestuantes septem montibus admovere Baias.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana3)
Curre per Euboicos non segnis, cpistola, campos, hac ingressa vias, qua nobilis Appia crescit in latus et molles solidus premit agger harenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum1)
sed damus lento veniam, quod alma prole fundasti vacuos penates, o diem laetum!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum10)
At iuvenis magno flammatus pectora luctu nunc implet saevo viduos clamore penates, nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit in loca - vix retinent comites - . nunc ore ligato incubat amissae mersumque in corde dolorem saevus agit, qualis conspecta coniuge segnis Odrysius vates positis ad Strymona plectris obstupuit tristemque rogum sine carmine flevit, ille etiam erecte rupisset tempora vitae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam76)
Maeonium Ascraeumque senem, non segnior umbra accolis alternumque sonas et carmina misces:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum13)

SEARCH

MENU NAVIGATION