라틴어 문장 검색

ceterum, postquam nullum ex composite signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 68:2)
Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab eius solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus velut proditi ab suis segniores ad pericula erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 70:1)
segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 82:2)
praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 278:1)
si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus, pro victimis immolari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 137:1)
agite, iuvenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors iuvat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 41:3)
Aemilius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, interceptos credens equites, non ultra differendum ratus quin per se fortunam temptaret, priusquam hostes venirent, qui segnius socordiusque oppugnabant, ad quattuor portas exercitum instruxit ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 312:1)
egregie legiones, nec segnius duae alae pugnabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 470:2)
non segniter imperium exsecuturos, duplicate turmas inquit, duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 473:3)
haud segniter oppidani vim eius arcere parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 698:1)
principes, qui praesentis Archidami auctoritate compulsi regem arcessierant, obviam egresso Archidamo segniores facti locum adversae factioni dederant ad Popilium cum mille peditibus ab Ambracia accersendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 243:1)
ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 145:1)
inter haec et consul, ne segnis sederet tantum in agro hostium, M. Popilium cum quinque milibus militum ad Meliboeam urbem oppugnandam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 151:1)
deinde, quantum incresceret aestus, et voltus minus vigentes et voces segniores erant, et quidam incumbentes scutis nixique pilis stabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 460:2)
nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis facto Rhodii exercebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 107:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION