라틴어 문장 검색

etiam cum utrumque regatur ab altero, appositum sub adjectiva proprietate, suppositum subjectivae proprietatis proprium retineret, exigentiae legibus invitatum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:19)
Praeterea, adjunxi, ne Dyonea conjunctio in transitivae constructionis habitum uniformem, vel reciprocationis curriculum, vel retransitionis anfractum reciperet, solius transitionis recta directione contenta, vel alicujus etiam disgressantis naturae nimia intercisione sufferret, ut genus activum in [0458A] passivum valeat usurpativa assumptione, vel idem in activum suae proprietatis dispositione redire, vel sub passivi litteratura activi retinendo naturam, sibi legem termini deponentis assumere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:20)
eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:22)
Injunxi etiam ut syllogistica ejus complexio duorum terminorum contenta compendio, nullis Aristotelicis figuris obnoxia, trium propositionum ordinatione congrua texeretur, in tantum, ut in singulis propositionibus, [0458C] major extremitas praedicationis fungeretur officio, minor vero subjiciendi legibus teneretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:26)
Duo igitur Dionae dati sunt filii, discrepantia generis disparati, nascendi lege dissimiles, mox titulis discrepantes, artificio deformes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:48)
Cum Deus ab ideali praeconceptionis thalamo mundialis palatii fabricam voluit enotare, etiam mentale verbum quod ab aeterno de mundi constitutione conceperat, reali ejusdem existentia, velut materiali verbo depingere, tanquam mundi elegans architectus, tanquam aureae fabricae faber aurarius, velut stupendi artificii artifex artificiosus, velut admirandi operis opifex, non exterioris instrumenti laborante suffragio, non materiae praejacentis auxilio, non indigentiae stimulantis flagitio, sed solius arbitrariae voluntatis imperio, mundialis regiae admirabilem speciem fabricavit Deus, qui mundiali palatio varias rerum species ascribendo, quas discrepantium generum litigio disparatas, legitimi ordinis [0453C] congruentia temperavit, leges indidit, sanctionibus alligavit:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:13)
jam sine jure Fit jus omne, viget lex sine lege.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:5)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)
[0471D] Qui nullius aetatis legi videretur obnoxius, nunc enim juventutis vere pubescebat, nunc maturioris aevi facies seria loquebatur, nunc vultus senectutis sulcis videbatur arari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:2)
O Natura, non sine internae spirationis afflatione divina, a tuae discretionis libra istud imperiale processit edictum, [0481A] ut omnes qui abusiva desuetudine, nostras leges aboletas reddere moliuntur, et in nostrae solemnitatis feria feriantes, anathematis gladio feriantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:2)
Inducto tam honorifice viro, et gloriose portis civitatis et hospitio cum suis constituto, dux, qui cum consilio duodecim senatorum ad resistendum adversariis civitatis eum acciverat, indignatus super laudibus et honoribus, quos illi populus et senatus exhibuerat, sub arcano cordis sui graviter coepit ei invidere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:2)
Post haec paucis diebus evolutis, omnis senatus et universi cives considerantes Baldewini prudentiam et constantiam adversus Turcorum insidias, multumque sub manu ejus civitatem et ejus munitiones posse salvari ac defendi, in unum convenerunt, Constantino de montanis accito ad commune consilium, viro potentissimo, quatenus ducem suum interimerent, et Baldewinum loco ejus ducem et dominum exaltarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:1)
Senatus et universi cives ad Baldewini et promissionem thesaurorum minime auscultant, non vivum, non sanum pro ulla rerum commutatione aut datione illum [0451C] evadere unanimiter exclamantes, injurias et calumnias sibi objicientes, quas sub eo et a Turcis ejus instinctu saepe sustinuerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:3)
si autem in lege et ritu gentilitatis perstiterimus, foedus tamen, quod ad invicem habuerimus, minime rumpetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:7)
Quadam ergo nocte praefatus miles, Hezelo nomine, de Kinwilre villa, quae est in rubuario, cum eodem duce in silva quadam quae vocatur Kettena, venatoria arte fatigatus, facili sopore occupatus est, statimque in spiritu ad montem Sina translatus est, ubi Moyses, famulus Domini, jejunio quadraginta dierum expleto, claritatem gloriae Dei meruit videre et legem de manu Dei accipere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION