라틴어 문장 검색

viarum conpendia requiruntur, et paene usque ad cubilia dormientium senex inportunus ingreditur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:15)
"Vinum tantum senes accipiunt, quibus et parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:91)
Sarra cum nuptis veniet, filia Phanuelis Anna cum viduis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:14)
patrem senem cum navicula et rete dimittunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:2)
Frigidus senex obvolvitur vestimentis et nisi conplexu adulescentiae non tepescit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:4)
Abraham multo David senior fuit et tamen vivente Sarra aliam non quaesivit uxorem;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:7)
Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.et suum non possit explicare fulgorem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:12)
Nec mirum, cum etiam Cato, Romani generis disertissimus, censorius iam et senex, Graecas litteras nec erubuerit nec desperaverit discere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:20)
ambiguum est et in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus et redundans ac larga sapientia, in alio autem loco
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:31)
Pavent ad introitum medici trementibusque labiis, an commodius habeant, sciscitantur et, si paululum senex vegetior fuerit, periclitantur ac simulata laetitia mens intrinsecus avara torquetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:14)
Timent enim, ne perdant ministerium, et vivacem senem Mathusalae annis conparant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:15)
Si autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur, pueri erant, necdum ad sartiginem venerant in qua rex Babylonius senes iudices frixit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:11)
velimus nolimus, senes sumus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:9)
Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nupta conponitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:12)
Nepotianus meus, tuus, noster, immo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes et desiderii sui iaculo vulneratos intolerabili dolore confecit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION