라틴어 문장 검색

Sed ad hominum studia reuertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed uelut ebrius domum quo tramite reuertatur ignorat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:4)
Num enim diuites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:32)
Quarum motus quid habeat iucunditatis ignoro;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:3)
Sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:38)
cum haec, inquit, ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:2)
o, inquam, ueri praeuia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:2)
— Nec mirum, inquit, si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:10)
sed tu quamuis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:11)
Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:8)
Nam si ineuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est sed etiam uoce proferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 5:2)
Quae cum uniuersalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat quod illa non imaginatione uel sensu sed in rationali conceptione considerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:14)
in huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest, nonne rationis potius causam probaremus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:5)
ergo omnem quaestionem per rationes disputabilem habet philosophus determinare, et qui contrarium dicit, sciat se proprium sermonem ignorare.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:9)
Itaque non prius vidit turmas Iulianas quam suos caedi a tergo sentit.
(카이사르, 아프리카 전기 40:3)
Quapropter quid sentiatis proloquimini.'
(카이사르, 아프리카 전기 44:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION