라틴어 문장 검색

Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim - sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit - raptum eiusmodi usque ad tertium caelum.
나는 그리스도를 믿는 어떤 사람을 알고 있는데, 그 사람은 열네 해 전에 셋째 하늘까지 들어 올려진 일이 있습니다. 나로서는 몸째 그리되었는지 알 길이 없고 몸을 떠나 그리되었는지 알 길이 없지만, 하느님께서는 아십니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 12장2)
Tu scis, Domine; recordare mei et visita me et vindica me de his, qui persequuntur me; noli in patientia tua abripere me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium.
주님, 당신께서는 저를 아십니다. 저를 기억하시고 찾아 주소서. 저를 뒤쫓는 자들에게 복수하여 주소서. 당신 분노를 늦추시다가 저를 잃지 마시고 당신 때문에 제가 수모를 당하는 줄 알아주소서. (불가타 성경, 예레미야서, 15장15)
Si tu verbis conceptis coniuravisti sciens sciente animo tuo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:11)
sic itidem quae sentimus sentire necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:15)
quae tamen scio scire me ex hoc.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 282)
Opera licet experiri, qui me rupi causa currendo tua, ut quae scirem scire actutum tibi liceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 281)
is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom propterea quia fecit quae te scire scit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 264)
Stichvs Ere, si ego taceam seu loquar, scio scire te quam multas tecum miserias mulcaverim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 110)
In hac seipsa ratio demonstrat, atque aperit quae sit quid velit, scit scire, sola scientes facere non solum vult, sed etiam potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:4)
Super quo vehementer me deprecatus, supra quam sperare presumerem votis meis accessit, et amori consuluit, eam videlicet totam nostro magisterio committens, ut quotiens mihi a scolis reverso vaccaret, tam in die quam in nocte ei docende operam darem, et eam si neglegentem sentirem vehementer constringerem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 2:5)
"Solemus mala domus nostre scire novissimi ac liberorum ac coniugum vitia, vicinis canentibus, ignorare.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 5:5)
Id, inquies, divites possunt, quorum palatia vel domus ample diversoria habent, quorum opulentia non sentit expensas nec cotidianis sollicitudinibus cruciatur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 2:5)
Sciebam, inquit, futurum ut ista tonitrua ymber sequeretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:27)
Maxime vero clerici ac precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris lederer passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:2)
Si hunc preiuditio, quod non arbitror, gravaveritis, etiamsi recte, multos vos offensuros sciatis et non deesse plurimos qui eum defendere velint, presertim cum in presenti scripto nulla videamus que aliquid obtineant aperte calumpnie;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION