라틴어 문장 검색

Sunt enim, ut scis, virtutibus vitia confinia, et perditis quoque ac turpibus recti similitudo est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 8:4)
Haec nos similitudo coegit attendere et distinguere specie quidem vicina, re autem plurimum inter se dissidentia, ac dum observamus eos, quos insignes egregium opus fecerat, adnotare, quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu, sed semel.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 9:1)
Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 5:5)
semper citra ueritatem est similitudo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:5)
nam et ante posuisti similitudinem, quia et haec de carcere exierat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 10:7)
Exercebatur aput Arellium Fuscum cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat ut exprimeret.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 1:2)
animus inter uitia ingens et ad similitudinem ingeni sui uiolentus, qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 5:3)
traditur enim Zeuxin, ut puto, pinxisse puerum uuam tenentem et cum tanta esset similitudo uuae ut etiam aues aduolare faceret operi, quendam ex spectatoribus dixisse, aues male existimare de tabula;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 26:4)
Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium aut mittentis vitio aut excipientis ;
(세네카, 행복론, Liber II 70:1)
Huic respondebimus numquam expectare nos certissimam rerum comprehensionem, quoniam in arduo est veri exploratio, sed ea ire, qua ducit veri similitudo.
(세네카, 행복론, Liber IV 159:1)
" Quaedam, etiam si vera non sunt, propter similitudinem eodem vocabulo comprehensa sunt.
(세네카, 행복론, Liber V 76:2)
Video elaboratam scrupulosa distinctione testudinem et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa, quae placet, varietas subditis medicamentis in similitudinem veri Coloratur.
(세네카, 행복론, Liber VII 49:2)
Habebit, cum quibus de minimis maximisque rebus deliberet, quos de se cotidie consulat, a quibus audiat verum sine contumelia, laudetur sine adulatione, ad quorum se similitudinem effingat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 91:2)
Illa rationis expertia et a nobis immanitatis crimine damnata abstinent suis, et tuta est etiam inter feras similitudo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 150:1)
Tradetur ista animi tui mansuetudo diffundeturque paulatim per omne imperii corpus, et cuncta in similitudinem tuam formabuntur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION