라틴어 문장 검색

Clericus enim adeo nullus invenitur generosus vel tanta prosapia clarus, si amoris noscatur vacare ministeriis et carnis voluptatibus inservire, qui ecclesiasticos facile consequatur honores;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:3)
Mulier quoque quantumcunque nobilis, prudens atque decora, si eius animus quantumcunque sciatur alicui fuisse ligatus amore, ob omni homine contemptibilis iudicatur, et eius copulam probus quisque recusat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:6)
Ad haec, amator quilibet ad omnia tardus reperitur et piger, nisi sint talia quae ad usum pertinere videantur amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 17:1)
Negotia namque amorosus sua nec ullius curat amici nec, si aliquis ei de quocunque facto loquatur, ipsius dictis intentas adhibet aures, nec precantis solet ad plenum verba percipere, nisi aliquid de suo referendo loquatur amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 17:2)
diabolum vero amoris et luxuriae auctorem esse scriptura referente cognovimus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:2)
Merito ergo quisque tenetur amorem luxuriaeque actus abiicere et corporis pudicitiam penitus amplexari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:13)
Amor praeterea inextricabiles consuevit hominibus et mortales guerras parare ac perpetuae pacis foedera removere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 19:1)
Plus etiam mali potest ad haec in amore notari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:1)
Amor enim inique matrimonia frangit et cogit sine causa ab uxore avertere virum, quos Deus lege data firmiter non posse statuit ab homine separari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:2)
' Immo iam plures novimus coamantium eos amore cogente in uxoris interitum cogitare ac eas crudelissima trucidatione necare, quod cunctis constat scelus esse nefandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:5)
Quum igitur omnia sequantur ex amore nefanda, nullumque inde bonum evenire cognoscatur sed infinitas hominibus procedere poenas, cur, stulte iuvenis, quaeris amare et te Dei gratia et aeterna hereditate privare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:1)
Sola enim haec ad praesens est intentio nostra amorem tibi penitus dissuadere ac corporis te pudicitiam admonere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:2)
Nam ex amore et Veneris opere corpora debilitantur humana, et ideo homines efficiuntur in bello minus potentes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:2)
Debilitantur homines ex amore triplici satis rationabili causa;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:3)
nam ex ipso Veneris opere, ut physicalis monstrat auctoritas, corporis plurimum potentia minoratur, sed propter amorem corpus minoris cibi et potus assumptione nutritur, et ideo non immerito debet esse potentiae brevioris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION