라틴어 문장 검색

polliceri deditionem ac deinde metum simulare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장4)
Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat--, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiendi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장4)
Quod ubi Mario cognitum est--nam is in ea parte curabat --, consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu regis proelium visere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장8)
Neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus, simulabat sese negoti gratia properare, ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장2)
Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulauere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장14)
Id simulaueritne, quo improuisus grauior accideret, an mobilitate ingeni pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장10)
facundus, callidus et amicitia facilis, ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis, multarum rerum ac maxime pecuniae largitor.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장6)
Ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida defessus bello auidissimus erat, quae utilia visa constituunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장11)
adhuc dissimulamus et aut talum extorsisse dicimus nos aut in exercitatione aliqua laborasse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 6:3)
Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis humanae tunc perniciosissima scias esse, cum simulata sanitate subsidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:4)
simulant occupationes et augent et ipsi se occupant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 1:1)
Aut enim simulatus aut stultus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:5)
" Alia deinceps, per quae procedit omnis conlatio, prosequitur et, si pusillum erit, quod intersit, dissimulabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 16:4)
Saepe animus etiam aperta dissimulat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 25:7)
medicus si deficere aegrum non intellegit, quantum ad artem, magis peccat quam si se intellegere dissimulat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION