라틴어 문장 검색

Nam defensus expeditissime accusavit vehementer, nec minus acer quam bonus et sincerus apparuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 6:1)
Sed non Avitus, cuius haec praecipua prudentia, quod alios prudentiores arbitrabatur, haec praecipua eruditio quod discere volebat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 3:4)
arte supercilii confinia nuda repletis, parvaque sinceras velat aluta genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 41:2)
Naso parum prudens, artem dum tradit amandi, doctrinae pretium triste magister habet, sunt tamen inter se communia sacra poetis, diversum quamvis quisque sequamur iter :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 108)
atque ego si fatis genitus melioribus essem et mea sincere curreret axe rota, quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset lingua salutandi munere functa tui, gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis, nec minus ille meus quam tuus esset honor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 93)
sed neque solari prudentem stultior ausim, verbaque doctorum nota referre tibi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 116)
saepe deus prudens tergum demisit in undas, haereat ut collo fortius illa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권384)
"sive ego te feci testem falsove citavi non audituri numina magna Iovis, sive deum prudens alium divamve fefelli, abstulerint celeres improba verba Noti, et pateant veniente die periuria nobis, nec curent superi si qua locutus ero."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권422)
sed inmedicabile corpus ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 25:6)
Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset cum Iove saepe suo nymphas in monte iacentes, illa deam longo prudens sermone tenebat, dum fugerent nymphae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 41:3)
Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas, sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus gaudia percepit nato secura recepto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:1)
Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae conditaque in liquida corna autumnalia faece intibaque et radix et lactis massa coacti ovaque non acri leviter versata favilla, omnia fictilibus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:12)
rursus sine vulnere corpus sincerumque fuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 13:3)
Iussa dei prudens postquam accepere senatus, quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem, quique petant ventis Epidauria litora mittunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 56:1)
ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1239)

SEARCH

MENU NAVIGATION