라틴어 문장 검색

si vero ex illa mutatione moles ipsa et quantitas corporis non eadem maneat, hoc augmentationis et diminutionis motum esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:8)
nempe, ut scientiae suis haereant vestigiis, et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:5)
tamen circa partes philosophiae innumerae manent quaestiones et controversiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:4)
diu enim postea, usque ad tempora Ciceronis et secula sequentia, manserunt opera veterum philosophorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:6)
et maneat tantum admiratio, illa nunc tandem alicui mortalium in mentem venire potuisse, aut cogitationem cujuspiam subiisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:4)
Neque enim in plano via sita est, sed ascendendo et descendendo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:6)
At media sunt axiomata illa vera et solida et viva, in quibus humanae res et fortunae sitae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:7)
Atque in hac certe inductione spes maxima sita est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:10)
Itaque sperandum omnino est, esse adhuc in naturae sinu multa excellentis usus recondita, quae nullam cum jam inventis cognationem habent aut parallelismum, sed omnino sita sunt extra vias phantasiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 264:1)
Veruntamen omnino fatendum est, rationem istam videri expeditiorem et magis sitam in propinquo, et spem injicere magis, quam illam primariam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:8)
in omni generatione et transformatione corporum, inquirendum quid deperdatur et evolet, quid maneat, quid accedat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 20:2)
sed contra, quo magis vergit inquisitio ad naturas simplices, eo magis omnia erunt sita in plano et perspicuo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:3)
in quo vertice etiam relatum est, tantam fuisse serenitatem et tranquillitatem a pluviis et nivibus et ventis, ut sacrificantibus literae descriptae digito in cineribus sacrificiorum super aram Jovis, manerent in annum proximum absque ulla perturbatione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:10)
Nullum enim invenitur liquidum tangibile quod sit in natura sua et maneat constanter calidum, sed superinducitur ad tempus tantum calor, ut natura ascititia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:2)
Tum vero post rejectionem et exclusivam debitis modis factam, secundo loco (tanquam in fundo) manebit (abeuntibus in fumum opinionibus volatilibus) forma affirmativa, solida, et vera, et bene terminata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION