라틴어 문장 검색

clausus aurium meatus et sonorum nescius purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula, vocibus capax fruendis ac susurris pervius.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae35)
murmure nam magico tenues excire figuras atque sepulcrales scite incantare favillas, vita itidem spoliare alios ars noxia novit, artificem scelerum simplex mirata vetustas supra hominem coluit, simulans per nubila ferri aligerisque leves pedibus transcurrere ventos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권47)
et quodcumque fovent studii privata voluntas ac iam rara tenet, sed publica vota reclamant dissensu celebri trepidum damnantia murmur, si consulta patrum subsistere conscriptorum non aliter licitum prisco sub tempore, quam si ter centum sensisse senes legerentur in unum, servemus leges patrias:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권180)
hoc illud meritum est, quod continuare feruntur excubias Latii pro maiestate Palati, quod redimunt vitam populi procerumque salutem, perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt tempora taeniolis et licia crinibus addunt, et quia subter humum lustrales testibus umbris in flammam iugulant pecudes et murmura miscent?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2379)
num propter lyricae modulamina vana puellae nervorumque sonos et convivale calentis carmen nequitiae patulas Deus addidit aures perque cavernosos iussit penetrare meatus vocis iter?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 185)
damna aures, Pater alme, meas, et claude meatus obbrutescentis capitis, ne pervia tales concipiat flexura sonos;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1170)
tanta pro nostris periclis cura suffragantium est, non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit, audiunt statimque ad aurem regis aeterni ferunt.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.7)
O ter quaterque et septies beatus urbis incola, qui te ac tuorum comminus sedem celebrat ossuum, cui propter advolvi licet, qui fletibus spargit locum, qui pectus in terram premit, qui vota fundit murmure.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.162)
hic ex frutectis proximis infestus alarum sono oculosque pinnis verberans exegit inmanem lupum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.123)
hinc aurata sonent in arce tecta, blandum litoris extet inde murmur, et carmen freta feriata pangant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.72)
dum lacrimans mecum reputo mea vulnera et omnes vitae labores ac dolorum acumina, erexi ad caelum faciem, stetit obvia contra fucis colorum picta imago martyris plagas mille gerens, totos lacerata per artus, ruptam minutis praeferens punctis cutem, innumeri circum pueri, miserabile visu, confossa parvis membra figebant stilis, unde pugillares soliti percurrere ceras scholare murmur adnotantes scripserant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.4)
sic noster haerens sermo lingua debili balbutit et modis laborat absonis, sed si superno rore respergas iecur et spiritali lacte pectus inriges, vox inpeditos rauca laxabit sonos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.14)
"rimas patentes invenit vox edita multisque fusa rictibus reddit sonos hinc inde plures, et profatur undique Christi Patrisque sempiternam gloriam, tot ecce laudant ora quot sunt vulnera."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1224)
"qui fecit ut vis vocis expressa intimo pulmone et oris torta sub testudine nunc ex palato det repercussos sonos, nunc temperetur dentium de pectine, sitque his agendis lingua plectrum mobile, si mandet idem faucium sic fistulas spirare flatu concinentes consono ut verba in ipsis explicent meatibus, vel exitu oris cymbalis profarier nunc pressa parce labra, nunc hiantia, dubitasne verti posse naturae statum, cui facta forma est, qualis esset primitus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1395)
prorumpunt alacres caecoque errore feruntur, qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.32)

SEARCH

MENU NAVIGATION