라틴어 문장 검색

multa spolia hostium captivis carpentis travecta, multa militaria signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 465:1)
ne ex Philippi quidem adversa fortuna spolia ulla se petisse aut adversus Romanos in Europam traiecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 494:1)
patrum- nostrorum memoria per legatum Cineam Pyrrhus non virorum modo sed etiam mulierum animos donis temptavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 40:1)
non magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 96:1)
cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 187:1)
quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 159:1)
tum vero me inquit et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 162:2)
praedae minus inventum est quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 239:3)
et Nabis, recepto Gytheo cum expedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi quae vocant castra occupavit, quem peti locum ab Achaeis non dubitabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 309:4)
quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum, inquit, castra metari primum docuisse, ad hoc neminem loca elegantius cepisse, praesidia disposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXV Periocha4)
tune vero me inquit et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios posuissem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXV Periocha8)
in eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis travexit et vasa aenea Gallica et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 455:2)
ibi naves in proelio quassatas cum refecisset, L. Aemilium Scaurum cum triginta navibus Hellespontum ad exercitum traiciendum misit, Rhodios parte praedae et spoliis navalibus domum redire iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 355:1)
tulit et suppellectilem regiam argenteam ac vestem magnificam, coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta quinque, spolia omnis generis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 532:1)
et aliae prius cum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 657:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION