라틴어 문장 검색

Quem specularia semper ab afflatu vindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non sine periculo stringet.
(세네카, De Providentia, book 1 45:2)
illud strictum eius et asperum et nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi uenia opus esset quae ab ipso uix inpetrabatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 3:6)
cum Athenas redisset et causam diceret, uisi sunt circa iudicium quidam Thracum cultu armati et ipse reus gladium strinxit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.3)
Cum iudices sententias ferrent, strinxi gladium, ut occiderem me, si dampnatus essem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.19)
intrauit ad filium stricto gladio pater, rogauit ut indicaret sibi causam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.4)
Strinxit gladium maritus, non ut uindicaret adulterium, sed ut faceret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.24)
Contactam sanguiue humano mensam, strictas in triclinio secures:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.11)
e cuius arvis eque fecundo sinu stricto iuventus orta cum ferro stetit cuiusque muros natus Amphion Iove struxit canoro saxa modulatu trahens, in cuius urbem non semel divum parens caelo relicto venit, haec quae caelites recepit et quae fecit et (fas sit loqui) fortasse faciet, sordido premitur iugo.
(세네카, Hercules Furens 3:26)
ferrum omne teneat raris innocui labor ensesque lateant, nulla tempestas fretum violenta turbet, nullus irato Iove exiliat ignis, nullus hiberna nive nutritus agros amnis eversos trahat.
(세네카, Hercules Furens 13:16)
libet ire in enses.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:34)
stringat tenuis litora puppis nec magna meas aura phaselos iubeat medium scindere pontum:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:43)
eat per artus ensis exactus meos.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:6)
utinam esset, utinam fixus in thalamis meis Herculeus ensis:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:27)
si qua 'respersit manus viri cruore nec memor castae facis stricto cruenta Belias ferro stetit, in me suas agnoscat et laudet manus, in hanc abire coniugum turbam libet;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:43)
Ego qui relicta morte, contempta Styge per media Lethes stagna cum spolio redi quo paene lapsis excidit Titan equis, ego quem deorum regna senserunt tria, morior nec ullus per meum stridet latus transmissus ensis, haut meae telum necis [saxum est nec instar montis abrupti latus] est totus Othrys.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION