라틴어 문장 검색

Nulla igitur in caelo nec fortuna nec temeritas nec erratio nec vanitas inest contraque omnis ordo veritas ratio constantia, quaeque his vacant ementita et falsa plenaque erroris, ea circum terras infra lunam, quae omnium ultima est, in terrisque versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 56:1)
Quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 70:2)
quod eo errore dixisti, quia existumas ab is providentiam fingi quasi quandam deam singularem, quae mundum omnem gubernet et regat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:6)
est igitur deus". Haec omnia in eodem quo illa Zenonis errore versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 25:7)
Qui tantus error fuit, ut perniciosis etiam rebus non nomen deorum tribueretur sed etiam sacra constituerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 63:4)
Omnis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis inmortalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 64:1)
eam dedisses hominibus rationem quae vitia culpamque excluderet". Ubi igitur locus fuit errori deorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 77:6)
nam si stultitia consensu omnium philosophorum maius est malum quam si omnia mala et fortunae et corporis ex altera parte ponantur, sapientiam autem nemo adsequitur, in summis malis omnes sumus, quibus vos optume consultum a dis inmortalibus dicitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 80:2)
esse enim stultitiam a quibus bona precaremur ab is porrigentibus et dantibus nolle sumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:3)
Declaravit id modo temeritas C. Caesaris, qui omnia iura divina et humana pervertit propter eum, quem sibi ipse opinionis errore finxerat, principatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:6)
etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet, hic in magnis viris non est habendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:3)
ex quo nascuntur innumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irridentur et in maximis versantur erroribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 118:4)
Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt, inserviret et in omni sermone omnibus affabilem [et iucundum] esse se vellet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 145:1)
illa enim ipsa praecepta sunt, nec quemquam hoc errore duci oportet, ut, si quid Socrates aut Aristippus contra rnorem consuetudinemque civilem fecerint locutive sint, idem sibi arbitretur licere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 190:2)
Non enim sumus ii, quorum vagetur animus errore nec habeat umquam, quid sequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION