라틴어 문장 검색

secundum tamen moralem sententiam nihil iudicio meo minor est qui in superveniente simili necessitate non divinat et subvenit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 7:2)
aleae ut sphaerae non iuxta deditus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 8:1)
pectora, quae mundi valeant evolvere curas, et quis se totis Temese dedit hausta metallis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.17)
"satis o nimiumque priores despexisse procos, etenim hic tibi sanguine toto deditus unam omnes inter miratur amatque nec formae nec stirpis egens, nam docta per urbem carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam80)
"quod si prisca luunt auctorum crimina gentes subvenitque tuis sera haec sententia curis, percensere aevi senium, quo tempore tandem terrarum furias abolere et saecula retro emendare sat est:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권95)
Nec tantum tamen honoris fatis Romani dicaverunt dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Iunonis quantum prostitutissimae lupae Larentinae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 9:1)
Cui etiam epistulas fecimus, ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis, et ipse tota mente subueniat, et quae sunt Creatoris nostri iussioni contraria, ab episcoporum moribus conpescat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:12)
Tantus autem fertur tunc fuisse feruor fidei ac desiderium lauacri salutaris genti Nordanhymbrorum, ut quodam tempore Paulinus ueniens cum rege et regina in uillam regiam, quae uocatur Adgefrin, XXXVI diebus ibidem cum eis cathecizandi et baptizandi officio deditus moraretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:7)
Siquidem Penda cum omni Merciorum gente idolis deditus, et Christiani erat nominis ignarus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:5)
POSTQUAM ergo Caedualla regno potitus est Geuissorum, cepit et insulam Uectam, quae eatenus erat tota idolatriae dedita, ac stragica caede omnes indigenas exterminare, ac suae prouinciae homines pro his substituere contendit, uoto se obligans, quamuis necdum regeneratus, ut ferunt, in Christo, quia, si cepisset insulam, quartam partem eius simul et praedae Domino daret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].2)
Quid petis, alma, uirum, sponso iam dedita summo?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:13)
. Iam modo iam possim contentus vivere parvo Nec semper longae deditus esse viae, Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra Arboris ad rivos praetereuntis aquae.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 111)
semper tibi dedita servit Mens mea:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 248)
non hic mihi mater Quae legat in maestos ossa perusta sinus, Non soror, Assyrios cineri quae dedat odores Et fleat effusis ante sepulcra comis, Delia non usquam;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 34)
tu procul euentura uides, tibi deditus augur scit bene quid fati prouida cantet auis;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 58)

SEARCH

MENU NAVIGATION