라틴어 문장 검색

commoti patres vice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent adeo infractos gereret animos ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 332:1)
et qui pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 607:2)
M. Claudio proconsuli imperavit ut, retento Nolae necessario ad tuendam urbem praesidio, ceteros milites dimitteret Romam, ne oneri sociis et sumptui rei publicae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 642:2)
tributo sumptus suppeditari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 647:2)
ita de iis quoque qui Calibus erant sumptum supplicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:3)
herbae id genus ex arce sumptum fetialibus dari solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 584:2)
fugatique ex insula faeneratores et sumptus, quos in cultum praetorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 355:1)
is triumphus, ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant, inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 294:2)
de Pisistrato aliisque quaestiones tormentis habitae et sumptum supplicium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 355:2)
nondum lex Oppia ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 40:2)
nulla erat luxuria quae coerceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 41:2)
itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem desideratam esse quae modum sumptibus mulierum faceret, cum aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 44:1)
simul lex modum sumptibus uxoris tuae facere desierit, tu numquam facies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 52:3)
et hominem improbum non accusari tutius est quam absolvi, et luxuria non mota tolerabilior esset quam erit nunc, ipsis vinculis, sicut ferae bestiae, irritata, deinde emissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 53:2)
nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus, et eam praecipue legem quae luxuriae muliebris coercendae causa lata esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION