라틴어 문장 검색

si vehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in ventrem iucundius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장152)
nam si parum bibitur, accenditur vulnus, et vigilia urguet et vis corporis minuitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장28)
et si clunes os vulvae urguere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes eius adducendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장40)
Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장42)
et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장9)
superque eos finitur os, quod transversum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장35)
Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis eius processibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장61)
Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti valentesque nervi collum continerent, quos ΤΈΝΟΝΤΑΣ Graeci appellant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장67)
quod altera verticis parte modice intumescens sustinet iugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장86)
tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장121)
At ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam velut aculeis pungentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장54)
Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit, tamen erunt vitanda, quaecumque mandenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장89)
Gravioribus vero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conveniet vel ex lolio vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장21)
Una fascia bracchium amplexa ex cervice ipsius, qui laesus est, id sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장56)
et a planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장85)

SEARCH

MENU NAVIGATION