라틴어 문장 검색

In vitium melius ista figura cadit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:16)
Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret Et formae deitas disputet esse deam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:23)
Et quamvis tanta esset pulchritudinis laetitia, hujus tamen risum decoris, fletus inaestimabilis exstinguere conabatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:24)
In quo assidua sui arcus inflexione senex Chironius vulnera minabatur, nunquam tamen minis recompensabat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:48)
Hi septem lapides, quamvis nullis juncturarum ligaturis ipsi diademati tenerentur obnoxii, nunquam tamen sui absentatione superiorum lapidum orphana faciebat collegia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:64)
Illic falco in ardeam bellum excitabat civile, non tamen aequali lance divisum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:88)
quae tamen capitali praemiata stipendio, privignum agnoscens, filium ignorabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:113)
Haec animalia, quamvis illic allegorice viverent, ibi tamen esse videbantur ad litteram.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:118)
In reliquis tamen locis, partes eleganti continuatione concordes, nullam divisionis in se sustinebant discordiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:144)
Hic florum speciem vivere jusserat Quae regalis erat chartula nominis, Scribentisque tamen nescia pollicis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:5)
Haec vestium ornamenta quamvis plenis suae splendicitatis flammarent ardoribus, earumdem tamen splendor sub puellaris splendoris sidere patiebatur eclipsim.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:1)
pictura tamen subjacenti materiae familiariter non cohaerens, velociter evanescendo moriens, nulla imaginum post se relinquebat vestigia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:3)
Quas cum saepe suscitando puella crebro vivere [0439D] faciebat, tamen in scripturae proposito, imagines perseverare non poterant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:4)
Haec mentem humanam in vitiorum occasum deducit, ut occidat, illa in orientem virtutum ut oriatur invitat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:26)
In his omnibus, ineffabiliter meae potentiae resultat effectus, sed tamen plerisque meae potestatis faciem palliare decrevi figuris, defendens a vilitate secretum, ne si ejus de me familiarem impertirem scientiam, quae apud eos primitus ignota, pretiosa vigebant, postmodum jam nota vilescerent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:81)

SEARCH

MENU NAVIGATION